Premium  
 
analitica.com

 Caracas, Jueves, 09 de febrero de 2012
 
Síguenos en Facebook Síguenos en Twitter Suscríbete al RSS

  Sección: Bitblioteca

ENVIAR A UN AMIGO  |  ENVIAR AL DIRECTOR  |  ENVIAR AL EDITOR

Carmina

Gaius Valerius Catullus

I
Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque quidem, patroni ut ergo
plus uno maneat perenne saeclo.

II
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acres solet incitare morsus
cum desiderio meo nitenti
carum nescioquid libet iocari,
credo, ut, cum gravis acquiescet ardor,
sit solaciolum sui doloris:
tecum ludere, sicut ipsa, posse
et tristes animi levare curas
tam gratumst mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.

III
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantumst hominum venustiorum!
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat:
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
o factum male, quod, miselle passer,
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli!

IV
Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thracia
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus; ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum veniret a mari
novissime hunc ad usque limpidum lacum.
sed haec prius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

V
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt:
nobis, cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut nequis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

VI
Flavi, delicias tuas Catullo,
ni sint illepidae atque inelegantes,
velles dicere nec tacere posses.
verum nescioquid febriculosi
scorti diligis: hoc pudet fateri.
nam te non viduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio fragrans olivo,
pulvinusque peraeque et hic et ille
attritus, tremulique quassa lecti
argutatio inambulatioque.
nil perstare valet, nihil tacere.
cur? non tam latera effututa pandas,
ni tu quid facias ineptiarum.
quare, quidquid habes boni malique,
dic nobis: volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.

VII
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae harenae
laserpiciferis iacet Cyrenis,
oraclum Iovis inter aestuosi
et Batti veteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores:
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullost,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.

VIII
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat,
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, vae te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura!

IX
Verani, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
venistine domum ad tuos penates
fratresque unanimos anumque matrem?
venisti. o mihi nuntii beati!
visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque saviabor.
o quantumst hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?

X
Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente visumst,
non sane illepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis
sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi, id quod erat, nihil neque ipsis
nunc praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor, nec faceret pili cohortem.
'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic
natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam homines.' ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
'non' inquam 'mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos.'
at mi nullus erat nec hic neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
'quaeso,' inquit mihi 'mi Catulle, paulum
istos commoda! nam volo ad Serapim
deferri.' 'mane,' inquii puellae,
'istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis,
Cinnast Gaius, is sibi paravit.
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi paratis.
sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.'

XI
Furi et Aureli, comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
     tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabasve molles,
seu Sacas sagittiferosve Parthos,
sive quae septemgeminus colorat
     aequora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribiles vitro ulti    

     mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, temptare simul parati:
pauca nuntiate meae puellae
     non bona dicta.
cum suis vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
     ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
     tactus aratrost.

XII
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenustast.
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte;
quod me non movet aestimatione,
verumst mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.
XIII
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene: nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusvest:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIVA
Ni te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sum locutus,
cur me tot male perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!
non non hoc tibi, salse, sic abibit:
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia; Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
ac te his suppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae!

XIVB
Siqui forte mearum ineptiarum
lectores eritis manusque vestras
non horrebitis admovere nobis,
<omnem ponite nunc severitatem:
nam versus veniunt proterviores.>

XV
Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. veniam peto pudenter,
ut, si quicquam animo tuo cupisti,
quod castum expeteres et integellum,
conserves puerum mihi pudice,
non dico a populoñnihil veremur
istos, qui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt sua occupatiñ
verum a te metuo tuoque pene
infesto pueris bonis malisque.
quem tu qua libet, ut libet, moveto
quantum vis, ubi erit foris paratum:
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
quod si te mala mens furorque vecors
in tantam impulerit, sceleste, culpam,
ut nostrum insidiis caput lacessas,
ah tum te miserum malique fati,
quem attractis pedibus patente porta
percurrent raphanique mugilesque!

XVI
Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necessest;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis,
qui duros nequeunt movere lumbos.
vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.

XVII
O colonia, quae cupis
     ponte ludere longo,
et salire paratum habes,
     sed vereris inepta
crura ponticuli axulis
     stantis in recidivis,
ne supinus eat cavaque
     in palude recumbat:
sic tibi bonus ex tua
     pons libidine fiat,
in quo vel Salisubsili
     sacra suscipiantur,
munus hoc mihi maximi
     da, colonia, risus.
quendam municipem meum
     de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum
     per caputque pedesque,
verum totius ut lacus
     putidaeque paludis
lividissima maximeque
     est profunda vorago.
insulsissimus est homo,
     nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris
     dormientis in ulna.
cui cum sit viridissimo
     nupta flore puella
et puella tenellulo
     delicatior haedo,
asservanda nigerrimis
     diligentius uvis,
ludere hanc sinit ut libet,
     nec pili facit uni,
nec se sublevat ex sua
     parte, sed velut alnus
in fossa Liguri iacet
     suppernata securi,
tantundem omnia sentiens
     quam si nulla sit usquam;
talis iste merus stupor
     nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an
     non sit, id quoque nescit.
nunc eum volo de tuo
     ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente
     excitare veternum,
et supinum animum in gravi
     derelinquere caeno,
ferream ut soleam tenaci
     in voragine mula.
XXI
Aureli, pater esuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
nec clam: nam simul es, iocaris una,
haerens ad latus omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi struentem
tangam te prior irrumatione.
atque id si faceres satur, tacerem:
nunc ipsum id doleo, quod esurire
a temet puer et sitire discet.
quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed irrumatus.

XXII
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homost venustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata: chartae regiae novae bibli,
novi umbilici, lora rubra membranaeñ
derecta plumbo et pumice omnia aequata.
haec cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putamus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re scitius videbatur,
idem inficetost inficetior rure,
simul poemata attigit, neque idem umquam
aequest beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam,
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error:
sed non videmus manticae quod in tergost.

XXIII
Furi, cui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
verum est et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt,
est pulchre tibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam valetis omnes,
pulchre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graves ruinas,
non facta impia, non dolos veneni,
non casus alios periculorum.
atqui corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridumst habetis
sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate?
a te sudor abest, abest saliva,
mucusque et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillost,
nec toto decies cacas in anno;
atque id durius est faba et lupillis,
quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare possis.
haec tu commoda tam beata, Furi,
noli spernere nec putare parvi,
et sestertia quae soles precari
centum desine: nam sat es beatus.

XXIV
O qui flosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
isti, cui neque servus est neque arca,
quam sic te sineres ab illo amari.
'quid? non est homo bellus?' inquies. est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quam libet abice elevaque:
nec servum tamen ille habet neque arcam.

XXV
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula oricilla
vel pene languido senis situque araneoso,
idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
cum dives arca rimulas ostendit oscitantes,
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi conscribilent flagella,
et insolenter aestues, velut minuta magno
deprensa navis in mari, vesaniente vento.

XXVI
Furi, villula vestra non ad Austri
flatus oppositast neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
o ventum horribilem atque pestilentem!
      XXVII
Minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae
ebrioso acino ebriosioris.
at vos quo libet hinc abite, lymphae,
vini pernicies, et ad severos
migrate: hic merus est Thyonianus.

XXVIII
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
vappa frigoraque et famem tulistis?
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello?
o Memmi, bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti.
sed, quantum video, pari fuistis
casu: nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos!
at vobis mala multa di deaeque
dent, opprobria Romuli Remique.

XXIX
Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod comata Gallia
habebat ante et ultima Britannia?
cinaede Romule, hoc videbis et feres?
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule, hoc videbis et feres?
es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum helluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
eine Galliae optima et Britanniae?
quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest
nisi uncta devorare patrimonia?
eone nomine, urbis o piissimi,
socer generque, perdidistis omnia?

XXX
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
num facta impia fallacum hominum caelicolis placent?
cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis,
eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in tuto!
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unumst pro laboribus tantis.
salve, venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudente; vosque, limpidae lacus undae,
ridete quidquid est domi cachinnorum!

XXXII
Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuvato,
nequis liminis obseret tabellam,
neu tibi libeat foras abire,
sed domi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum, siquid ages, statim iubeto:
nam pransus iaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII
O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili
nam dextra pater inquinatiore,
culo filius est voraciore,
cur non exilium malasque in oras
itis, quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo, et nates pilosas,
fili, non potes asse venditare?

XXXIV
Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
     puellaeque canamus.
o Latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Deliam
     deposivit olivam,
montium domina ut fores
silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
     amniumque sonantum:
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Trivia et notho's
     dicta lumine Luna.
tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
     tecta frugibus exples.
sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique,
antique ut solita's, bona
     sospites ope gentem.

XXXV
Poetae tenero, meo sodali,
velim Caecilio, papyre, dicas
Veronam veniat, Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus:
nam quasdam volo cogitationes
amici accipiat sui tuique.
quare, si sapiet, viam vorabit,
quamvis candida milies puella
euntem revocet, manusque collo
ambas iniciens roget morari,
quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
illum deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
ignes interiorem edunt medullam.
ignosco tibi, Sapphica puella
musa doctior: est enim venuste
Magna Caecilio incohata Mater.

XXXVI
Annales Volusi, cacata charta,
votum solvite pro mea puella:
nam sanctae Veneri Cupidinique
vovit, si sibi restitutus essem
desissemque truces vibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
nec vos pessima se puella vidit
iocose ac lepide vovere divis.
nunc, o caeruleo creata ponto,
quae sanctum Idalium Uriosque apertos,
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
quaeque Dyrrachium, Hadriae tabernam,
acceptum face redditumque votum,
si non illepidum neque invenustumst.
at vos interea venite in ignem,
pleni ruris et inficetiarum
annales Volusi, cacata charta!

XXXVII
Salax taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere, quidquid est puellarum,
confutvere et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
atqui putate: namque totius vobis
frontem tabernae sopionibus scribam.
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis, et quidem, quod indignumst,
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
et dens Hibera defricatus urina.

XXXVIII
Malest, Cornifici, tuo Catullo,
malest, me hercule, et est laboriose,
et magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumquest,
qua solatus es allocutione?
irascor tibi. sic tuos amores?
paulum quidlibet allocutionis,
maestius lacrimis Simonideis!

XXXIX
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. si ad rei ventumst
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille. si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quidquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendumst te mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilibet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nullast.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut, quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.

XL
Quaenam te mala mens, miselle Raude,
agit praecipitem in meos iambos?
quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam?
an ut pervenias in ora vulgi?
quid vis? qualibet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.

XLI
Anneiana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,
amicos medicosque convocate:
non est sana puella, nec rogare,
qualis sit, solet aes imaginosum.

XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes, undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quaeritis? illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate:
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!'
non assis facit? o lutum, lupanar,
aut si perditius potest quid esse!
sed non est tamen hoc satis putandum.
conclamate iterum altiore voce:
'moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!'
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutandast ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis,
quo, si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore:
'pudica et proba, redde codicillos!'

XLIII
Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insipiens et inficetum!

XLIV
O funde noster seu Sabine seu Tibursñ
nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere; at quibus cordist,
quovis Sabinum pignore esse contenduntñ
sed seu Sabine sive verius Tiburs,
fui libenter in tua suburbana
villa malamque pectore expuli tussim,
non immerenti quam mihi meus venter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.
hic me gravedo frigida et frequens tussis
quassavit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuravi otioque et urtica.
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
qui tunc vocat me, cum malum librum fecit.

XLV
Acmen Septimius, suos amores,
tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio veniam obvius leoni.'
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextra sternuit approbationem.
at Acme leviter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore saviata,
'sic,' inquit 'mea vita, Septimille,
huic uni domino usque serviamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.'
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextra sternuit approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur:
unam Septimius misellus Acmen
mavult quam Syrias Britanniasque;
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinesque.
quis ullos homines beatiores
vidit, quis Venerem auspicatiorem?

XLVI
Iam ver egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit auris.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae volemus urbes.
iam mens praetrepidans avet vagari,
iam laeti studio pedes vigescunt.
o dulces comitum valete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diversae varie viae reportant!

XLVII
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque munda,
vos Veraniolo meo et Fabullo
verpus praeposuit Priapus ille?
vos convivia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in trivio vocationes?

XLVIII
Mellitos oculos tuos, Iuventi,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,
nec mi umquam videar satur futurus,
non si densior Africis aristis
sit nostrae seges osculationis.

XLIX
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.

L
Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in tuis tabellis,
ut convenerat esse delicatos:
scribens versiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque vinum.
atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini, facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuvaret,
nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto, indomitus furore, lecto
versarer cupiens videre lucem,
ut tecum loquerer, simulque ut essem.
at defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant,
hoc, iucunde, tibi poema feci,
ex quo perspiceres meum dolorem.
nunc audax cave sis, precesque nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,
ne poenas Nemesis reposcat a te.
est vemens dea: laedere hanc caveto.

LI
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
     spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
     <vocis in ore;>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures geminae, teguntur
     lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestumst:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
     perdidit urbes.

LII
Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori?

LIII
Risi nescioquem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Calvus explicasset,
admirans ait haec manusque tollens,
'di magni, salaputium disertum!'

LIV
Othonis caput oppido pusillum
et, trirustice, semilauta crura,
subtile et leve peditum Libonis,
si non omnia, displicere vellem
tibi et Fufidio, seni recocto:
irascere iterum meis iambis
immerentibus, unice imperator.

LV
Oramus, si forte non molestumst,
     demonstres ubi sint tuae latebrae.
te in campo quaesivimus minore,
     te in circo, te in omnibus sacellis,
te in templo summi Iovis sacrato.
     in Magni simul ambulatione
femellas omnes, amice, prendi;
     quas vultu video tamen serenas.
'aufertis' sic usque flagitabam
     'Camerium mihi, pessimae puellae?'
'en,' inquit quaedam, sinum reducens,
     'en hic in roseis latet papillis!'
sed te iam ferre Herculi labos est:
     <nec te prendere nunc, amice, possim,>
non custos si fingar ille Cretum,
     non Ladas ego pinnipesve Perseus,
     non si Pegaseo ferar volatu,
     non Rhesi niveae citaeque bigae;
     adde huc plumipedas volatilesque,
     ventorumque simul require cursum,
     quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
     defessus tamen omnibus medullis
et multis languoribus peresus
     essem te mihi, amice, quaeritando.
tanto te in fastu negas, amice?
     dic nobis ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede luci.
     num te lacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore,
     fructus proicies amoris omnes:
verbosa gaudet Venus loquella.
     vel, si vis, licet obseres palatum,
dum nostri sis particeps amoris.

LVI
O rem ridiculam, Cato, et iocosam,
dignamque auribus et tuo cachinno!
ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
res est ridicula et nimis iocosa.
deprendi modo pupulum puellae
trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
protelo rigida mea cecidi.
      LVII
Pulchre convenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum: maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis vorax adulter,
rivales socii puellularum.
pulchre convenit improbis cinaedis.

LVIII
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amavit omnes,
nunc in quadriviis et angiportis
glubit magnanimos Remi nepotes.

LIX
Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
vidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum devolutum ex igne prosequens panem
ab semiraso tunderetur ustore.

LX
Num te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreavit ac taetra,
ut supplicis vocem in novissimo casu
contemptam haberes, ah nimis fero corde?

LXI
Collis o Heliconii
cultor, Uraniae genus,
qui rapis teneram ad virum
virginem, o Hymenaee Hymen,
     o Hymen Hymenaee,
cinge tempora floribus
suave olentis amaraci,
flammeum cape, laetus huc,
huc veni, niveo gerens
     luteum pede soccum;
excitusque hilari die,
nuptialia concinens
voce carmina tinnula,
pelle humum pedibus, manu
     pineam quate taedam.
namque Iunia Manlio,
qualis Idalium colens
venit ad Phrygium Venus
iudicem, bona cum bona
     nubet alite virgo,
floridis velut enitens
myrtus Asia ramulis,
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi roscido
     nutriuntur honore.
quare age, huc aditum ferens,
perge linquere Thespiae
rupis Aonios specus,
nympha quos super irrigat
     frigerans Aganippe,
ac domum dominam voca
coniugis cupidam novi,
mentem amore revinciens,
ut tenax hedera huc et huc
     arborem implicat errans.
vosque item simul, integrae
virgines, quibus advenit
par dies, agite in modum
dicite, 'o Hymenaee Hymen,
     o Hymen Hymenaee,'
ut libentius, audiens
se citarier ad suum
munus, huc aditum ferat
dux bonae Veneris, boni
     coniugator amoris.
quis deus magis anxiis
est petendus amantibus?
quem colent homines magis
caelitum, o Hymenaee Hymen,
     o Hymen Hymenaee?
te suis tremulus parens
invocat, tibi virgines
zonula soluunt sinus,
te timens cupida novus
     captat aure maritus.
tu fero iuveni in manus
floridam ipse puellulam
dedis a gremio suae
matris, o Hymenaee Hymen,
     o Hymen Hymenaee.
nil potest sine te Venus,
fama quod bona comprobet,
commodi capere: at potest
te volente. quis huic deo
     compararier ausit?
nulla quit sine te domus
liberos dare, nec parens
stirpe nitier: at potest
te volente. quis huic deo
     compararier ausit?
quae tuis careat sacris,
non queat dare praesides
terra finibus: at queat
te volente. quis huic deo
     compararier ausit?
claustra pandite ianuae!
virgo, ades! viden ut faces
splendidas quatiunt comas?
<cur moraris? abit dies:
     prodeas, nova nupta.
neve respicias domum,
quae fuit tua, neu pedes>
tardet ingenuus pudor.
quem tamen magis audiens
     fles, quod ire necessest.
flere desine: non tibi, Au    

runculeia, periculumst,
nequa femina pulchrior
clarum ab Oceano diem
     viderit venientem.
talis in vario solet
divitis domini hortulo
stare flos hyacinthinus.
sed moraris, abit dies:
     prodeas, nova nupta.
prodeas, nova nupta, si
iam videtur, et audias
nostra verba. viden? faces
aureas quatiunt comas:
     prodeas, nova nupta.
non tuus levis in mala
deditus vir adultera,
probra turpia persequens,
a tuis teneris volet
     secubare papillis,
lenta sed velut assitas
vitis implicat arbores,
implicabitur in tuum
complexum. sed abit dies:
     prodeas, nova nupta.
o cubile, quod omnibus
<dignum amoribus instruit
veste purpurea Tyros,
fulcit India eburnei>
     candido pede lecti,
quae tuo veniunt ero,
quanta gaudia, quae vaga
nocte, quae medio die
gaudeat! sed abit dies:
     prodeas, nova nupta.
tollite, o pueri, faces:
flammeum video venire.
ite concinite in modum
'io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.'
ne diu taceat procax
Fescennina iocatio,
nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
     concubinus amorem.
da nuces pueris, iners
concubine! satis diu
lusisti: nucibus iuvet
iam servire Talassio.
     concubine, nuces da.
sordebant tibi vilicae,
concubine, hodie atque heri:
nunc tuum cinerarius
tondet os. miser ah miser
     concubine, nuces da.
diceris male te a tuis
unguentate glabris marite
abstinere, sed abstine.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
scimus haec tibi quae licent
soli cognita, sed marito
ista non eadem licent.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
nupta, tu quoque, quae tuus
vir petet, cave ne neges,
ni petitum aliunde eat.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
en tibi domus ut potens
et beata viri tui!
quae tibi sine serviatñ
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaeeñ
usque dum tremulum movens
cana tempus anilitas
omnia omnibus adnuit.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
aspice, intus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
illi non minus ac tibi
pectore urit in intimo
flamma, sed penite magis.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
mitte bracchiolum teres,
praetextate, puellulae:
iam cubile adeat viri.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
vos, bonae senibus viris
cognitae bene feminae,
collocate puellulam.
io Hymen Hymenaee io,
     io Hymen Hymenaee.
iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibist,
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
     luteumve papaver.
at, marite, ita me iuvent
caelites, nihilo minus
pulcher es, neque te Venus
neglegit. sed abit dies:
     perge, ne remorare.
non diu remoratus es,
iam venis. bona te Venus
iuverit, quoniam palam
quod cupis cupis, et bonum
     non abscondis amorem.
ille pulveris Africi
siderumque micantium
subducat numerum prius,
qui vestri numerare vult
     multa milia ludi.
ludite ut libet, et brevi
liberos date. non decet
tam vetus sine liberis
nomen esse, sed indidem
     semper ingenerari.
Torquatus volo parvulus
matris e gremio suae
porrigens teneras manus
dulce rideat ad patrem
     semihiante labello.
sit suo similis patri
Manlio, ut facie omnibus
noscitetur ab insciis
et pudicitiam suae
     matris indicet ore.
talis illius a bona
matre laus genus approbet,
qualis unica ab optima
matre Telemacho manet
     fama Penelopaeo.
claudite ostia, virgines:
lusimus satis. at, boni
coniuges, bene vivite et
munere assiduo valentem
     exercete iuventam!

LXII
Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
exspectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas:
iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest: viden ut perniciter exsiluere?
non temere exsiluere: canent quod vincere par est.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Non facilis nobis, aequales, palma paratast:
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes, alio divisimus aures;
iure igitur vincemur: amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros:
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a divis felici optatius hora?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam:
<namque suo adventu fert omnibus ille pericla;
nocte timent cuncti, nisi quos aliena petentes,
Hespere, tu radiis properas accendere blandis.
at libet iniusta pueris te extollere laude.
quid tum, si laudant, sibi mox quem quisque timebunt?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, te innuptae nunc falso crimine laedunt:>
namque tuo adventu vigilat custodia semper;
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eoos.
at libet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convulsus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
<iam iam se expandit suavesque exspirat odores;>
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum;
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:
at si forte eademst ulmo coniuncta marita,
multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adeptast,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse,
ipse pater cum matre, quibus parere necessest.
virginitas non tota tuast, ex parte parentumst:
tertia pars patris est, pars est data tertia matri,
tertia sola tuast: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

LXIII
Super alta vectus Attis
     celeri rate maria,
Phrygium ut nemus citato
     cupide pede tetigit
adiitque opaca silvis
     redimita loca deae,
stimulatus ibi furenti
     rabie, vagus animi,
devulsit ili acuto
     sibi pondera silice.
itaque ut relicta sensit
     sibi membra sine viro,
etiam recente terrae
     sola sanguine maculans,
niveis citata cepit
     manibus leve typanum,
typanum tuum, Cybebe,
     tua, mater, initia,
quatiensque terga tauri
     teneris cava digitis
canere haec suis adortast
     tremebunda comitibus:
'agite ite ad alta, Gallae,
     Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae
     dominae vaga pecora,
aliena quae petentes
     velut exules loca
sectam meam secutae
     duce me mihi comites
rapidum salum tulistis
     truculentaque pelagi,
et corpus evirastis
     Veneris nimio odio;
hilarate erae citatis
     erroribus animum.
mora tarda mente cedat:
     simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybebes,
     Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat vox,
     ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx
     curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi
     iaciunt hederigerae,
ubi sacra sancta acutis
     ululatibus agitant,
ubi suevit illa divae
     volitare vaga cohors,
quo nos decet citatis
     celerare tripudiis.'
simul haec comitibus Attis
     cecinit, notha mulier,
thiasus repente linguis
     trepidantibus ululat,
leve tympanum remugit,
     cava cymbala recrepant,
viridem citus adit Idam
     properante pede chorus.
furibunda simul anhelans
     vaga vadit, animam agens,
comitata tympano Attis
     per opaca nemora dux,
veluti iuvenca vitans
     onus indomita iugi:
rapidae ducem sequuntur
     Gallae properipedem.
itaque, ut domum Cybebes
     tetigere lassulae,
nimio e labore somnum
     capiunt sine Cerere.
piger his labante languore
     oculos sopor operit;
abit in quiete molli
     rabidus furor animi.
sed ubi oris aurei Sol
     radiantibus oculis
lustravit aethera album,
     sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras
     vegetis sonipedibus,
ibi Somnus excitam Attin
     fugiens citus abiit:
trepidante quem recepit
     dea Pasithea sinu.
ita de quiete molli
     rapida sine rabie
simul ipsa pectore Attis
     sua facta recoluit,
liquidaque mente vidit
     sine quis ubique foret,
animo aestuante rursus
     reditum ad vada tetulit.
ibi maria vasta visens
     lacrimantibus oculis,
patriam allocuta maestast
     ita voce miseriter:
'patria o mei creatrix,
     patria o mea genetrix,
ego quam miser relinquens,
     dominos ut erifugae
famuli solent, ad Idae
     tetuli nemora pedem,
ut apud nivem et ferarum
     gelida stabula forem,
et earum operta adirem
     furibunda latibula,
ubinam aut quibus locis te
     positam, patria, reor?
cupit ipsa pupula ad te
     sibi derigere aciem,
rabie fera carens dum
     breve tempus animus est.
egone a mea remota haec
     ferar in nemora domo?
patria, bonis, amicis,
     genitoribus abero?
abero foro, palaestra,
     stadio et gyminasiis?
miser ah miser, querendumst
     etiam atque etiam, anime.
quod enim genus figuraest,
     ego non quod obierim?
ego puber, ego adulescens,
     ego ephebus, ego puer,
ego gymnasi fui flos,
     ego eram decus olei:
mihi ianuae frequentes,
     mihi limina tepida,
mihi floridis corollis
     redimita domus erat,
linquendum ubi esset orto
     mihi sole cubiculum.
ego nunc deum ministra et
     Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei pars,
     ego vir sterilis ero?
ego viridis algida Idae
     nive amicta loca colam?
ego vitam agam sub altis
     Phrygiae columinibus,
ubi cerva silvicultrix,
     ubi aper nemorivagus?
iam iam dolet quod egi,
     iam iamque paenitet.'
roseis ut hic labellis
     sonitus citus abiit,
dominae deorum ad aures
     nova nuntia referens,
ibi iuncta iuga resolvens
     Cybele leonibus
laevumque pecoris hostem
     stimulans ita loquitur.
'agedum,' inquit 'age ferox i,
     fac ut hanc furor agitet,
fac uti furoris ictu
     reditum in nemora ferat,
mea libere nimis quae
     fugere imperia cupit.
age caede terga cauda,
     tua verbera patere,
fac cuncta mugienti
     fremitu loca retonent,
rutilam ferox torosa
     cervice quate iubam.'
ait haec minax Cybebe
     religatque iuga manu.
ferus ipse sese adhortans
     rabidum incitat animum,
vadit, fremit, refringit
     virgulta pede vago.
at ubi umida albicantis
     loca litoris adiit,
teneramque vidit Attin
     prope marmora pelagi,
facit impetum. illa demens
     fugit in nemora fera:
ibi semper omne vitae
     spatium famula fuit.
dea, magna dea, Cybebe,
     dea, domina Dindymi,
procul a mea tuus sit
     furor omnis, era, domo:
alios age incitatos,
     alios age rabidos.

LXIV
Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avertere pellem
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniungens inflexae texta carinae.
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanuit unda,
emersere freti candenti e gurgite vultus
aequoreae monstrum Nereides admirantes.
illa, haud ante alia, viderunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore Nymphas
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum genus! o bona matrum
progenies, salvete iterum, salvete, bonarum!
vos ego saepe mero, vos carmine compellabo.
teque adeo, eximie taedis felicibus aucte,
Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amoresñ
tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine,
tene suam Tethys concessit ducere neptem,
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
quis simul optatae finito tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis purgatur vinea rastris,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
non glebam prono convellit vomere taurus,
squalida desertis robigo infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent auro atque argento.
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
tota domus gaudet regali splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
haec vestis priscis hominum variata figuris
heroum mira virtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae,
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
necdum etiam sese quae visit visere credit,
utpote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
irrita ventosae linquens promissa procellae.
quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi velatum pectus amictu,
non tereti strophio lactentes vincta papillas,
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat perdita mente.
ah misera, assiduis quam luctibus exsternavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
illa ex tempestate, ferox quo tempore Theseus
egressus curvis a litoribus Piraei
attigit iniusti regis Gortynia tecta.
nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
quis angusta malis cum moenia vexarentur,
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suaves exspirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
aurave distinctos educit verna colores,
non prius ex illo flagrantia declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans immiti corde furores,
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
quam tum saepe magis fulgore expalluit auri,
cum saevum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis!
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens tacito suscepit vota labello.
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur
eruit illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late quaecumque habet obvia frangens,
sic domito saevum prostravit corpore Theseus
nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne labyrintheis e flexibus egredientem
tecti frustraretur inobservabilis error.
sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
quae misera in nata deperdita lamentatast,
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
clarisonas imo fudisse e pectore voces,
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis,
frigidulos udo singultus ore cientem:
'sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divum
immemor ah devota domum periuria portas?
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
voce mihi, non haec miseram sperare iubebas,
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos;
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles;
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata libidost,
dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum amittere crevi,
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia vita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
attamen in vestras potuisti ducere sedes,
quae tibi iucundo famularer serva labore,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
purpureave tuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris,
exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt nec reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic, nimis insultans extremo tempore saeva,
fors etiam nostris invidit questibus aures.
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus intortum religasset navita funem,
nec malus haec celans dulci crudelia forma
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
Idaeosne petam montes? at gurgite lato
discernens ponti truculentum dividit aequor.
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo colitur sola insula tecto,
nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
nulla fugae ratio, nullast spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam,
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare, facta virum multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons exspirantes praeportat pectoris iras,
huc huc adventate, meas audite querellas,
quas ego, vae misera, extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
sed quali solam Theseus me mente reliquit,
tali mente, deae, funestet seque suosque.'
has postquam maesto profudit pectore voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
adnuit invicto caelestum numine rector;
quo motu tellus atque horrida contremuerunt
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
dulcia nec maesto sustollens signa parenti
sospitem Erectheum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, classi cum moenia divae
linquentem natum ventis concrederet Aegeus,
talia complexum iuveni mandata dedisse:
'nate mihi longe iucundior unice vita,
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripit invito mihi te, cui languida nondum
lumina sunt nati cara saturata figura,
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
inde infecta vago suspendam lintea malo,
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei
adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
tum vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
ut, simul ac nostros invisent lumina colles,
funestam antemnae deponant undique vestem,
candidaque intorti sustollant vela rudentes,
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet.'
haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
aerium nivei montis liquere cacumen.
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum infecti conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
amissum credens immiti Thesea fato.
sic, funesta domus ingressus tecta paterna
morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
quae tum prospectans cedentem maesta carinam
multiplices animo volvebat saucia curas.
at parte ex alia florens volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
cui Thyades passim lymphata mente furebant
euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divulso iactabant membra iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
orgia quae frustra cupiunt audire profani;
plangebant aliae proceris tympana palmis,
aut tereti tenues tinnitus aere ciebant;
multis raucisonos efflabant cornua bombos,
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
talibus amplifice vestis decorata figuris
pulvinar complexa suo velabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expletast, sanctis coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt leviterque sonant plangore cachinni,
post vento crescente magis magis increbrescunt,
purpureaque procul nantes ab luce refulgent:
sic tum vestibulo linquentes regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.
quorum post abitum princeps a vertice Peli
advenit Chiron portans silvestria dona:
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura aperit flores tepidi fecunda Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo permulsa domus iucundo risit odore.
confestim Peneos adest, viridantia Tempe,
Tempe, quae silvae cingunt super impendentes,
Haemonisin linquens crebris celebranda choreis,
non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus,
non sine nutanti platano lentaque sorore
flammati Phaethontis et aeria cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
extenuata gerens veteris vestigia poenae,
quam quondam silici restrictus membra catena
persolvit pendens e verticibus praeruptis.
inde pater divum sancta cum coniuge natisque
advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
unigenamque simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter soror aspernatast,
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu
veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique vestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
at roseae niveo residebant vertice vittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeva colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in levi fuerant exstantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
hae tum clarisona vellentes vellera voce
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
o decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen, Opis carissime nato,
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore,
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
levia substernens robusto bracchia collo.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nulla domus tales umquam contexit amores,
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
qui persaepe vago victor certamine cursus
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,
Troicaque obsidens longinquo moenia bello,
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur natorum in funere matres,
cum incultum cano solvent a vertice crinem,
putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
namque velut densas praecerpens messor aristas
sole sub ardenti flaventia demetit arva,
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter densis angustans corporum acervis
alta tepefaciet permixta flumina caede.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum teres excelso coacervatum aggere bustum
excipiet niveos perculsae virginis artus.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra;
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
proiciet truncum summisso poplite corpus.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
quare agite optatos animi coniungite amores,
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iam dudum nupta marito.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
non illam nutrix orienti luce revisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
talia praefantes quondam felicia Peleo
carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
heroum et sese mortali ostendere coetu
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater divum templo in fulgente residens,
annua cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis euhantes crinibus egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti divum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mavors
aut rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo
armatas hominumst praesens hortata catervas.
sed postquam tellus scelerest imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
destitit exstinctos natus lugere parentes,
optavit genitor primaevi funera nati,
liber uti nuptae poteretur flore novellae,
ignaro mater substernens se improba nato
impia non veritast divos scelerare penates:
omnia fanda nefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quare nec tales dignantur visere coetus,
nec se contingi patiuntur lumine claro.

LXV
Etsi me assiduo defectum cura dolore
     sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
nec potis est dulces Musarum expromere fetus
     mens animi tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
     pallidulum manans alluit unda pedem,
Troica Rhoeteo quem subter litore tellus
     ereptum nostris obterit ex oculisñ
<numquam ego te potero posthac audire loquentem,>
     numquam ego te, vita frater amabilior,
aspiciam posthac? at certe semper amabo,
     semper maesta tua carmina morte canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
     Daulias, absumpti fata gemens Ityli:
sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
     haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
     effluxisse meo forte putes animo,
ut missum sponsi furtivo munere malum
     procurrit casto virginis e gremio,
quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
     dum adventu matris prosilit, excutitur;
atque illud prono praeceps agitur decursu,
     huic manat tristi conscius ore rubor.

LXVI
Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
     qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
     ut cedant certis sidera temporibus,
ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
     dulcis amor gyro devocet aerio:
idem me ille Conon caelesti in limine vidit
     e Bereniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
     levia protendens bracchia pollicitast,
qua rex tempestate novo auctatus hymenaeo
     vastatum fines iverat Assyrios,
dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
     quam de virgineis gesserat exuviis.
estne novis nuptis odio Venus? an quod aventum
     frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas iuxta limina fundunt?
     non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
     invisente novo proelia torva viro.
et tu non orbum luxti deserta cubile,
     sed fratris cari flebile discidium?
quam penitus maestas exedit cura medullas!
     ut tibi tunc toto pectore sollicitae
sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
     cognoram a parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's
     coniugium, quo non fortius ausit alis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's!
     Iuppiter, ut tersti lumina saepe manu!
quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
     non longe a caro corpore abesse volunt?
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
     non sine taurino sanguine pollicita's,
si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
     captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
     pristina vota novo munere dissoluo.
invita, o regina, tuo de vertice cessi,
     invita: adiuro teque tuumque caput,
digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
     sed qui se ferro postulet esse parem?
ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
     progenies Thiae clara supervehitur,
cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus
     per medium classi barbara navit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
     Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere venas
     institit ac ferri stringere duritiem!
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
     lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pinnis
     obtulit Arsinoes Locridos ales equus,
isque per aetherias me tollens avolat umbras
     et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
     Graia Canopeis incola litoribus.
hic liquidi vario ne solum in lumine caeli
     ex Ariadnaeis aurea temporibus
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
     devotae flavi verticis exuviae,
uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
     sidus in antiquis diva novum posuit:
Virginis et saevi contingens namque Leonis
     lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
     qui vix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
     lux autem canae Tethyi restituit
pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
     namque ego non ullo vera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
     condita quin imi pectoris evoluam:
non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
     afore me a dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers
     unguentis, una vilia multa bibi.
nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
     non prius unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta veste papillas,
     quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
     sed quae se impuro dedit adulterio,
illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
     namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
     semper amor sedes incolat assiduus.
tu vero, regina, tuens cum sidera divam
     placabis festis luminibus Venerem,
unguinis expertem ne siris esse tuam me,
     sed potius largis affice muneribus.
sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam,
     proximus Hydrochoi fulguret Oarion!

LXVII
O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
     salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
     olim, cum sedes ipse senex tenuit,
quamque ferunt rursus nato servisse maligne,
     postquam's porrecto facta marita sene.
dic agedum nobis quare mutata feraris
     in dominum veterem deseruisse fidem.
'Non ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum
     culpa meast, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
     verum istuc populi lingua quiete tegit,
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
     ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.'
Non istuc satis est uno te dicere verbo,
     sed facere ut quivis sentiat et videat.
'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.'
     Nos volumus: nobis dicere ne dubita.
'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
     falsumst. non illam vir prior attigerat,
languidior tenera cui pendens sicula beta
     numquam se mediam sustulit ad tunicam;
sed pater illusi nati violasse cubile
     dicitur et miseram conscelerasse domum,
sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
     seu quod iners sterili semine natus erat,
ut quaerendum unde unde foret nervosius illud,
     quod posset zonam solvere virgineam.'
Egregium narras mira pietate parentem,
     qui ipse sui nati minxerit in gremium.
'Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
     Brixia Cycneae supposita speculae,
flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
     Brixia Veronae mater amata meae,
sed de Postumio et Corneli narrat amore,
     cum quibus illa malum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti,
     cui numquam domini limine abesse licet
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
     tantum operire soles aut aperire domum?
saepe illam audivi furtiva voce loquentem
     solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi
     speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
     nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homost, magnas cui lites intulit olim
     falsum mendaci ventre puerperium.'

LXVIIIA
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
     conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
     sublevem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno
     desertum in lecto caelibe perpetitur,
nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
     oblectant, cum mens anxia pervigilat:
id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
     muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
     neu me odisse putes hospitis officium,
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
     ne amplius a misero dona beata petas.
tempore quo primum vestis mihi tradita purast,
     iucundum cum aetas florida ver ageret,
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
     quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
     abstulit. o misero frater adempte mihi,
tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
     tecum una totast nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
     quae tuus in vita dulcis alebat amor.
cuius ego interitu tota de mente fugavi
     haec studia atque omnes delicias animi.
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
     esse, quod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefactet membra cubili,
     id, Manli, non est turpe, magis miserumst.
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
     haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,
     hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
     huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
     id facere aut animo non satis ingenuo,
quod tibi non hucusque petenti copia praestost:
     ultro ego deferrem, copia siqua foret.

LXVIIIB
Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
     iuverit aut quantis foverit officiis,
ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
     illius hoc caeca nocte tegat studium:
sed dicam vobis, vos porro dicite multis
     milibus et facite haec charta loquatur anus,
<versibus ut nostris etiam post funera vivat,>
     notescatque magis mortuus atque magis,
nec tenuem texens sublimis aranea telam
     in deserto Alli nomine opus faciat.
nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
     scitis, et in quo me torruerit genere,
cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
     lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
maesta neque assiduo tabescere lumina fletu
     cessarent tristique imbre madere genae.
qualis in aerii perlucens vertice montis
     rivus muscoso prosilit a lapide,
qui cum de prona praeceps est valle volutus,
     per medium densi transit iter populi,
dulce viatori lasso in sudore levamen,
     cum gravis exustos aestus hiulcat agros;
ac velut in nigro iactatis turbine nautis
     lenius aspirans aura secunda venit
iam prece Pollucis, iam Castoris implorata:
     tale fuit nobis Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum,
     isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.
     quo mea se molli candida diva pede
intulit et trito fulgentem in limine plantam
     innixa arguta constituit solea,
coniugis ut quondam flagrans advenit amore
     Protesileam Laodamia domum
inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
     hostia caelestes pacificasset eros.
nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
     quod temere invitis suscipiatur eris.
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
     doctast amisso Laodamia viro,
coniugis ante coacta novi dimittere collum,
     quam veniens una atque altera rursus hiems
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
     posset ut abrupto vivere coniugio:
quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
     si miles muros isset ad Iliacos.
nam tum Helenae raptu primores Argivorum
     coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia nefas commune sepulcrum Asiae Europaeque,
     Troia virum et virtutum omnium acerba cinis,
quaene etiam nostro letum miserabile fratri
     attulit. ei misero frater adempte mihi,
ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
     tecum una totast nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
     quae tuus in vita dulcis alebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
     nec prope cognatos compositum cineres,
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
     detinet extremo terra aliena solo.
ad quam tum properans fertur lecta undique pubes
     Graia penetrales deseruisse focos,
ne Paris abducta gavisus libera moecha
     otia pacato degeret in thalamo.
quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
     ereptumst vita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
     aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum
     siccare emulsa pingue palude solum,
quod quondam caesis montis fodisse medullis
     audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
     perculit imperio deterioris eri,
pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
     Hebe nec longa virginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
     qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
nam nec tam carum confecto aetate parenti
     una caput seri nata nepotis alit,
qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
     nomen testatas intulit in tabulas,
impia derisi gentilis gaudia tollens
     suscitat a cano vulturium capiti:
nec tantum niveo gavisast ulla columbo
     compar, quae multo dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro
     quam quae praecipue multivolast mulier:
sed tu horum magnos vicisti sola furores,
     ut semel es flavo conciliata viro.
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
     lux mea se nostrum contulit in gremium,
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
     fulgebat crocina candidus in tunica.
quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
     rara verecundae furta feremus erae,
ne nimium simus stultorum more molesti:
     saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem contudit iram,
     noscens omnivoli plurima furta Iovis.
atqui nec divis homines componier aequumst,
     <nec mala, quot Iuno quantave, nos patimur.
tolle igitur questus, et forti mente, Catulle,>
     ingratum tremuli tolle parentis opus.
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
     fragrantem Assyrio venit odore domum,
sed furtiva dedit muta munuscula nocte,
     ipsius ex ipso dempta viri gremio.
quare illud satis est, si nobis is datur unis,
     quem lapide illa diem candidiore notat.

LXVIIIC
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
     pro multis, Alli, redditur officiis,
ne vestrum scabra tangat robigine nomen
     haec atque illa dies atque alia atque alia.
huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
     antiquis solitast munera ferre piis.
sitis felices et tu simul et tua vita,
     et domus ipsa, in qua lusimus, et domina,
et qui principio nobis te tradidit Afer,
     a quo sunt primo mi omnia nata bono,
et longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost,
     lux mea, qua viva vivere dulce mihist.

LXIX
Noli admirari quare tibi femina nulla,
     Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
non si illam rarae labefactes munere vestis
     aut perluciduli deliciis lapidis.
laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
     valle sub alarum trux habitare caper.
hunc metuunt omnes; neque mirum: nam mala valdest
     bestia, nec quicum bella puella cubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
     aut admirari desine cur fugiant.

LXX
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
     quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
     in vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXI
Siqua iure bono sacer alarum obstitit hircus,
     aut siqua merito tarda podagra secat,
aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
     mirificest, Quinti, nactus utrumque malum.
nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
     illam affligit odore, ipse perit podagra.

LXXII
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
     Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
     sed pater ut natos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
     multo mi tamen es vilior et levior.
'qui potis est?' inquis. quod amantem iniuria talis
     cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXIII
Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
     aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignest,
     immo etiam taedet, taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
     quam modo quae me unum atque unicum amicum habuit.

LXXIV
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
     siquis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
     uxorem et patruum reddidit Harpocraten.
quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
     nunc patruum, verbum non faciet patruus.

LXXV
Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa,
     atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
     nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora voluptas
     est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
     divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
     ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
     aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
     quare cur tete iam amplius excrucies?
quin tu animum offirmas atque istinc te ipse reducis
     et dis invitis desinis esse miser?
difficilest longum subito deponere amorem,
     difficilest, verum hoc qua libet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum,
     hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
     extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
     eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi surrepens imos ut torpor in artus
     expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
     aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
     o di, reddite mi hoc pro pietate mea!

LXXVII
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
     frustra? immo magno cum pretio atque malo,
sicine surrepsti mi, atque intestina perurens
     ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
     vitae, eheu nostrae pestis amicitiae!

LXXVIII
Gallus habet fratres, quorumst lepidissima coniunx
     alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homost bellus: nam dulces iungit amores,
     cum puero ut bello bella puella cubet.
Gallus homost stultus, nec se videt esse maritum,
     qui patruus patrui monstret adulterium.

LXXVIIIB
<Lesbi, non quererer te foedis moribus esse,
     si turpes tantum pollueres socios:>
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
     savia comminxit spurca saliva tua.
verum id non impune feres: nam te omnia saecla
     noscent et, qui sis, fama loquetur anus.

LXXIX
Lesbius est pulcher. quid ni? quem Lesbia malit
     quam te cum tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
     si tria notorum savia reppererit.

LXXX
quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
     hiberna fiant candidiora nive,
mane domo cum exis et cum te octava quiete
     e molli longo suscitat hora die?
nescioquid certest: an vere fama susurrat
     grandia te medii tenta vorare viri?
sic certest: clamant Victoris rupta miselli
     ilia, et emulso barba notata sero.

LXXXI
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
     bellus homo, quem tu diligere inciperes,
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
     hospes inaurata pallidior statua,
qui tibi nunc cordist; quem tu praeponere nobis
     audes, et nescis quod facinus facias?

LXXXII
Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
     aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
     est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII
Lesbia mi praesente viro male plurima dicit:
     haec illi fatuo maxima laetitiast.
mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
     sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
     iratast. hoc est, uritur et loquitur.

LXXXIV
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
     dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
     cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic semper avunculus eius,
     sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
     audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
     cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
     iam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV
Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
     nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI
Quintia formosast multis; mihi candida, longa,
     rectast. haec ego sic singula confiteor;
totum illud 'formosa' nego: nam nulla venustas,
     nulla in tam magnost corpore mica salis.
Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast,
     tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
     vere, quantum a me Lesbia amata meast.
nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
     quanta in amore tuo ex parte reperta meast.

LXXXVIII
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
     prurit et abiectis pervigilat tunicis?
quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
     ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
     nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra,
     non si demisso se ipse voret capite.

LXXXIX
Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
     tamque valens vivat tamque venusta soror
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
     cognatis, quare is desinat esse macer?
qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
     quantumvis quare sit macer invenies.

XC
Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
     coniugio et discat Persicum haruspicium:
nam magus ex matre et nato gignatur oportet,
     si verast Persarum impia religio,
gratus ut accepto veneretur carmine divos
     omentum in flamma pingue liquefaciens.

XCI
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
     in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te non nossem bene constantemve putarem
     aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
     hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamvis tecum multo coniungerer usu,
     non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
     culpast, in quacumque est aliquid sceleris.

XCII
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
     de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
     assidue, verum dispeream nisi amo.

XCIII
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
     nec scire utrum sis albus an ater homo.

XCIV
Mentula moechatur. 'moechatur mentula?' certe.
     'hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.'

XCV
Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem
     quam coeptast nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hatriensis in uno
     <versiculorum anno putidus evomuit,>
Smyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas,
     Smyrnam cana diu saecula pervoluent:
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
     et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parva mei mihi sint cordi monumenta Philitae:
     at populus tumido gaudeat Antimacho.

XCVI
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
     accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
     atque olim iunctas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolorist
     Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

XCVII
Non ita me di ament quicquam referre putavi,
     utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille,
     verum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est. os dentes sesquipedales,
     gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
     meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum,
     et non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam posse putamus
     aegroti culum lingere carnificis?

XCVIII
In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti,
     id quod verbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
     culos et crepidas lingere carpatinas.
si nos omnino vis omnes perdere, Vetti,
     hiscas: omnino quod cupis efficies.

XCIX
Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
     saviolum dulci dulcius ambrosia.
verum id non impune tuli: namque amplius horam
     suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
     tantillum vestrae demere saevitiae.
nam simul id factumst, multis diluta labella
     guttis abstersti mollibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
     tamquam commictae spurca saliva lupae.
praeterea infesto miserum me tradere amori
     non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
     saviolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori,
     numquam iam posthac basia surripiam.

C
Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam
     flos Veronensum depereunt iuvenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
     fraternum vere dulce sodalicium.
cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
     perspectast igni tum unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma medullas.
     sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CI
Multas per gentes et multa per aequora vectus
     advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
     et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
     heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
     atque in perpetuum, frater, ave atque vale!

CII
Si quicquam tacito commissumst fido ab amico,
     cuius sit penitus nota fides animi,
me aeque esse invenies illorum iure sacratum,
     Corneli, et factum me esse putum Harpocraten.

CIII
Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,
     deinde esto quamvis saevus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine, quaeso,
     leno esse atque idem saevus et indomitus.

CIV
Credis me potuisse meae maledicere vitae,
     ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
     sed tua, mi Tappo, crimina nostra facis.

CV
Mentula conatur Pipleum scandere montem:
     Musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI
Cum puero bello praeconem qui videt esse
     quid credat nisi se vendere discupere?

CVII
Si quicquam cupidoque optantique obtigit umquam
     insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobisque est carius auro,
     quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
     nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
     optandas vita dicere quis poterit?

CVIII
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
     spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
     lingua exsecta avido sit data vulturio,
effossos oculos voret atro gutture corvus,
     intestina canes, cetera membra lupi.

CIX
Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
     hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit,
     atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita
     aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX
Aufillena, bonae semper laudantur amicae:
     accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica's,
     quod nec das et fers saepe, facis facinus.
aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,
     Aufillena, fuit: sed data corripere
fraudando officiis plus quam meretricis avaraest,
     quae sese toto corpore prostituit.

CXI
Aufillena, viro contentam vivere solo
     nuptarum laus est laudibus ex nimiis:
sed cuivis quamvis potius succumbere par est
     quam matrem fratres ex patre concipere.

CXII
Multus homo's, Naso, neque tecum multus homost qui
     descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
     Mucillam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in unum
     singula. fecundum semen adulterio.

CXIV
Firmano saltu non falso Mentula dives
     fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupium omne genus, pisces, prata, arva ferasque.
     nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
quare concedo sit dives, dum omnia desint.
     saltum laudemus, dum modio ipse egeat.

CXV
Mentula habet iuxta triginta iugera prati,
     quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potis sit,
     uno qui in saltu tot bona possideat,
prata, arva, ingentes silvas vastasque paludes
     usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
     non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI
Saepe tibi studioso animo verba ante requirens
     carmina uti possem vertere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
     tela infesta meum mittere in usque caput,
hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
     Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitabimus acta:
     at fixus nostris tu dabi' supplicium.

Fragmenta

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est quaque . . . Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, ceteris ostriosior oris.
de meo ligurrire libido est
at non effugies meos iambos.

Textum curavit et ministravit Domingo Ledezma: Email: Domingo_Ledezma@brown.eduCarmina

Textum curavit et ministravit Domingo Ledezma: Email: Domingo_Ledezma@brown.edu

Foros

¿Qué piensa usted de las imágenes difundidas de niños armados en el 23 de enero?

¿Qué opina del último debate de los candidatos de la oposición a las primarias?

¿Cuáles son sus deseos para Venezuela este año 2012 que comienza?

¿Cuál es su percepción del primer debate entre los precandidatos a las Primarias 2012?

Trailers

Trailer: Alvin y las ardillas 3 (Alvin & the Chipmunks 3: Chipwrecked)

Trailer: Misión imposible 4: Protocolo fantasma (Mission Impossible 4: Ghost Protocol)

Trailer: La chica del dragón tatuado (The Girl With the Dragon Tattoo)

Trailer: La piel que habito

Publicidad

Buscador Bitblioteca

Publicidad

Juegos Gratis

DragonBall Kart
  Fórmula Racer
 
Ben 10 Corredor
  Copa Toon
 
Mario Bros
  Sudoku 3D
 
Publicidad

  Mapa del Sitio

Home
Política
Economía
Internacionales
Global y Social
Medicina y Salud
Medio Ambiente
Arte
Entretenimiento
Tecnología
Noti-Tips
Curiosidades
Horoscopia
Deportes
Viajes y Turismo

Opinión
Editorial
Nuestros Columnistas

Síntesis de Noticias
Nacionales
Mundo

Servicios
Clima
Tiempo Libre
Efemérides
Guía Gastronómica

Multimedia
Videos
Audios
Galerías

Bitblioteca
Bitblioteca

Suscríbete a:
Analítica Premium
Boletín de Novedades

Síguenos por:
Twitter
Facebook
RSS
Móvil
Canal YouTube

Participa
Juegos
Foros
Analitica.com
Quiénes Somos
Contáctanos
Análitica como página de inicio
Agregar a favoritos
Ayuda

Cómo anunciar
Paute con nosotros
 
 Copyright © 1996 - 2011 por
Analítica Consulting 1996.
 Reservados todos los derechos. Analítica Consulting 1996 no se hace responsable por el contenido publicado
de fuentes externas.