Roberto Hernández Montoya, Director
|
 |
Epistolae. Liber Tertius. Epistola I. Calvisio
En español
Nescio an ullum jucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spuriannam fui; adeo quidem, ut neminem magis in senectute (si modo senescere datum est) aemulari velim. Nihil est enim illo vitae generi distinctius: me autem ut certius siderum cursus, ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Nam juvenes adhuc confusa quaedam et quasi turbata non indecent: senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera, turpis ambitio est. Hanc regulam Spurinna constastissime servat: quien etaiam parva haec (parva, si non quotidie fiant) ordine quodam et velut orbe circumagit. Mane lectulo continetur: hora secunda calceos poseit: ambulat millia passuum tria; nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur: Si non, liber legitur; interdum etiam praesentibus amicis, si tamen illi non gravantur. Deinde considet, et liber rursus, aut sermo libro potior: mox vehiculum adscendit: assumit uxorem singularis exempli, vel aliquent amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum! quantum ibi antiquitatis! quae facta, quos viros audias, quibus praeceptis imbuare! quamvis ille hoc temperamentum modestiae indixerit, ne praecipere videatur. Peractis septem millibus passuum, iterum ambulat mille, iterum residet, vel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim, et quidem utraque lingua, lyrica docctissime. Mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas: cujus gratiam cumulat sanctitas scribentis. Ubi hora balinei nunciata est (est autem hieme nonam aestate octava) in sole, si caret vento, ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer et diu: nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat, et paulisper cibum differt: interim audit legentem remissius aliqid et dulcius. Per hoc omne tempus liberum est amicis vel eadem facere, vel alia, si malint. Apponitur coena non minus nitida quam frugi, in argento puro et antiquo. Sunt in usu et Corinthia, quibus delectaturm nec afficitur. Frequenter comoedia coena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur. Sumit aliquid denocte, et aestate. Nemini hoc longum est: tanta comitate convivium trahitur. Inde illi post septimum et septuagesimum annum aurium oculorumque vigor integer; inde agile et vividum corpus, solaque ex senectute prudentia. Hanc ego vitam voto et cogitatione praesumo, ingressurus avidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi et solatium et exemplum est idem Spurinna. Nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eumdem mihi cursum, eumdem terminum statuo; idque jam nunc apud te subsigno; ut si me longius evehi videris, in jus voces ad hanc epistolam meam, et quiescere jubeas, quum inertiae crimen effugero. Vale.
Textum curavit et ministravit Carlos Armando Figueredo Planchart. Email: cfiguere@ccs.internet.ve
En español
|